MENESTEUS

MENESTEUS
MENESTEUS
Petei fil. Erechthei Regis pronepos undecimus Atheniensium rex, ann. 24. regnavit. Hic seditione in absentem Theseum Athenis excitatâ, regnum occupavit, ope Tyndaridarum, quorum sororem Helenam ille rapuerat, deinde cum ceteris Graecis ad Ilium expugnandum profectus, in insula Melo, in reditu, mortuus est, Plut. in Thes. Euseb. in Chron. Eius enim regni anno 13. quo Panionia fuerant celebrata, expeditio in Troiam a Graecis suscepta, anno vero 22. Troia capta, dicitur in Epocha marmorea, apud Ioh. Marshamum Canone Chron. Sec. XIII. et quidem mensis Thargelionis die 24. Gideone adhuc Israelitas iudicante. Ei successit Demophon, quem vide.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • athénien — ● athénien, athénienne adjectif et nom D Athènes. ● athénien, athénienne (expressions) adjectif et nom Familier. C est là que les Athéniens s atteignirent, c est le moment où les choses commencent à se gâter. ● athénien, athénienne (synonymes)… …   Encyclopédie Universelle

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”